Leviticus 5

etc. AUG. quaest. 1 in Levit. Videtur dicere peccare hominem, etc., usque ad sed statim subjunxit: etc. ISICH. etc. Non repetit quae superius dixit, etc., usque ad quia alterius peccatis vel errori non debemus consentire, sed arguere. ISICH. Non corporis, etc., usque ad sed potest dicere cum David: Psal. 123.. GREG. lib. XXXII Moral., cap. 4 tom. 2. Juramentum proferre est voto nos divinae servitutis alligare, etc., usque ad igni doloris ardemus. . etc. AUG., quaest. 2 in Levit. Quid est quod pro tacito perjurio, vel tacto morticino, vel aliquo immundo nullum sacrificium praecipitur? Pro eo vero quod quisque falsum nesciens jurat, agnam vel capram offerri decernit? an pro omnibus supradictis hoc sacrificium oportet intelligi? Omnibus enim enuntiatis intulit sacrificium expiationis. ISICH. Notandum quod delictum, etc., usque ad sicut sequentia ostendunt. . etc. ID. Hoc adjiciamus, ut si quid horum princeps peccaverit, hircum offerat de capris, condignam scilicet poenitentiam sibi, qui nec peccare debuit, nec communicare aliis, nec subditos ad peccandum provocare. Quod ergo evenire non debuit, indiscussum reliquit. etc. ID. Qui non potest affligere se continue, etc., usque ad quia seipsum plenissime Deo sacrificat. GREG., hom. in Ezech. Mors Christi ad conjunctionem sui corporis, etc., usque ad omnes nos sibi verius in ipsam mortem suam conjunxit. GREG. etc. In sacrificio Dei turtur esse debemus, ut caput nostrum ad pennulas retorqueatur, id est, sensus ad virtutes. Per caput, mentem intelligimus, quia sicut caput corpus, ita mens actiones regit. Sed caput collo inhaeret, nec funditus abscinditur, quia mens nostra a carnis delectatione est separanda, non a carnis necessaria cura, nec curam carnis faciamus in desideriis Rom. 13.. Caput ergo turturis partim abscindatur, et partim collo inhaereat. etc. Vult nos non servire corpori, sed abrumpi vel retorqueri, ne lex peccati regnet in membris nostris. Quia vero corpus nostrum non debemus odio habere, nec diaboli facturam secundum haereticos existimare, sed menti supponere, non praecipit separari corpus a collo, utrumque enim unius ejusdemque creatura est. etc. LXX, basim, quod est Evangelium, quia, secundum intentionem sacrificii Christi et Evangelii, debet sacrificium pro peccatis offerri. Unde addit: nihil enim sic a peccato eripit, quemadmodum imitatio Christi et obedientia Evangelicae praedicationis. Quia non omne tempus ad poenitentiam facile, quando scilicet ipsa poenitentia abutimur, et fructum ejus, ad peccatum redeuntes, abolemus, legislator innuit dicens: etc. AUG. quaest. 8 in Levit., tom. 3. Quaeritur utrum ubique accipiendum sit quod dictum est, etc., usque ad ut caetera omnia ab istis ad illam generalitatem pertinerent. . ISICH. Mensura est trium mensurarum, etc., usque ad non perire eos qui sub manu ejus fuerint. etc. Quasi: non est haec perfecta poenitentia, ideo oleum non habet, id est, spiritualem laetitiam hilaritatis, nec thus, quia nec confidendum est ei in orationibus: sed tradat, qui offert oblationem, sacerdoti, id est, spem salutis committat divinae pietati. Quia nescit utrum boni odoris sit oratio ejus qui frequenter praevaricatur. Unde: Joan. 3.? Non sinit ergo desperare nec tamen praesumere, ne iterum negligentes sint. In pugillo Scriptura significatur, quo scribitur. Scriptum est autem: Matth. 28.. Per pugillum ergo innuit Deum exorandum esse, ut meminerit scriptae misericordiae suae, ut eam nobis donet: sicut fratribus donari jubet; hoc enim orantem mundabit sacerdos magnus. etc. ISICH. Ab omni peccato abstinendum est, sed maxime ab eo quod contra sancta committitur: quantum autem sit horrendum oblatio testatur. Nusquam enim a principio historiae, nisi hoc in loco, aries offerri jubetur, in quo necessitas et utilitas sacrificii perhibetur: non offertur hic hircus, non capra, non ovis, non par turturum, aut duo pulli columbarum. etc. ORIG. Multae species sanctificationis sunt. Est oleum, quo ungitur solum tabernaculum; et thymiama, de quo dicitur: panes quoque propositionis soli mares comedunt, qui sunt de stirpe Aaron. Mystice autem in his quae sanctificata sunt, peccat, qui in sacro loco aliquid irreverenter usurpat, vel res divinas indigne tractat. . Duo sicli, duo praecepta charitatis sunt, quibus peccator emit sibi confidentiam remissionis. Nihil enim valet poenitentia sine gratia remissionis; unde juxta LXX aries quinquaginta siclis emitur, quia per poenitentiam et geminae charitatis observantiam perfecta requies acquiritur, quando remissio peccatorum datur. LXX, Nemo enim acquirit Domini sacrificium nisi per Spiritum sanctum, quia I Cor. 12.. Quinquaginta vero Spiritus sancti adventum significat, quia die Pentecostes, id est, quinquagesima ad apostolos venit. LXX: In siclo sancto, Spiritus sancti virtutem et operationem significavit. vicenarius obnoxius peccati non est: unde qui de Aegypto exierunt, cum essent viginti annorum, peccati populi poenam non susceperunt Num. 14.; mundus quippe est ab omni peccato spiritualis homo. etc. ISICH. Qui vase sancto vel cibo, etc., usque ad sic enim pro peccato nostro deprecabitur. etc. ID.. Videtur oblitus quod praeceperat: pro quibus enim peccatis capram vel ovem offerri praecepit, nunc arietem offerri praecipere videtur; sed nec oblitus est anteriora, nec contraria praecepit: ibi enim per animam, Gentilem significavit: hic autem eum qui per ignorantiam transgreditur mandata legis. AUG. quaest. 7 in Levit. Quaeritur quomodo discernitur hoc delictum ab eis quae generaliter complexus est, etc., usque ad vel aliqua in sacris servitiis. etc. Superius praecepit ut poenitens capram offerret, hic arietem immolari jubet, quia nihil prodest asperitatem poenitentiae immolare, nisi statueris in Christi immolatione plenam confidentiam habere. .
Copyright information for VulgGlossa